Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. (Actus Apostolorum 24, 22)

  • Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)

  • Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)

  • Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. (Actus Apostolorum 24, 27)

  • Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. (Actus Apostolorum 25, 1)

  • Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum: et rogabant eum, (Actus Apostolorum 25, 2)

  • postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. (Actus Apostolorum 25, 3)

  • Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. (Actus Apostolorum 25, 4)

  • Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)

  • Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)

  • Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: (Actus Apostolorum 25, 7)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina