Fundar 25898 Resultados para: Um
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. (Actus Apostolorum 20, 17)
Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: (Actus Apostolorum 20, 19)
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, (Actus Apostolorum 20, 20)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. (Actus Apostolorum 20, 21)
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)
Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. (Actus Apostolorum 20, 26)
Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. (Actus Apostolorum 20, 27)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut (Actus Apostolorum 20, 33)