Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)

  • Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)

  • Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)

  • bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. (Liber Leviticus 9, 4)

  • Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, (Liber Leviticus 9, 5)

  • Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: (Liber Leviticus 9, 8)

  • cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)

  • Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: (Liber Leviticus 9, 10)

  • Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. (Liber Leviticus 9, 12)

  • Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, (Liber Leviticus 9, 13)

  • Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, (Liber Leviticus 9, 15)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina