Fundar 25898 Resultados para: Um
Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 28)
Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 29)
Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 30)
Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: (Liber Leviticus 7, 1)
idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. (Liber Leviticus 7, 2)
duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 7, 4)
Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 7, 6)
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: (Liber Leviticus 7, 9)
Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. (Liber Leviticus 7, 11)
Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: (Liber Leviticus 7, 12)
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: (Liber Leviticus 7, 13)