Fundar 25898 Resultados para: Um
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)
Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. (Liber Exodus 38, 8)
Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, (Liber Exodus 38, 9)
columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 10)
Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. (Liber Exodus 38, 11)
In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 12)
Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria : (Liber Exodus 38, 13)
e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus : (Liber Exodus 38, 14)
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. (Liber Exodus 38, 17)
Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)
Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ. (Liber Exodus 38, 19)