Fundar 25898 Resultados para: Um
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. (Liber Exodus 27, 18)
Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)
in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. (Liber Exodus 27, 21)
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)
Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)
Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. (Liber Exodus 28, 5)
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. (Liber Exodus 28, 6)
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. (Liber Exodus 28, 7)
Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël : (Liber Exodus 28, 9)
sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)
Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : (Liber Exodus 28, 11)
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)