Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. (Liber Exodus 16, 12)

  • Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)

  • Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. (Liber Exodus 16, 14)

  • Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)

  • Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. (Liber Exodus 16, 16)

  • Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus. (Liber Exodus 16, 17)

  • Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses. (Liber Exodus 16, 20)

  • Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. (Liber Exodus 16, 21)

  • Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. (Liber Exodus 16, 23)

  • Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina