Fundar 25898 Resultados para: Um
Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)
Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. (Liber Exodus 9, 25)
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. (Liber Exodus 9, 26)
Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. (Liber Exodus 9, 28)
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)
Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret : (Liber Exodus 9, 31)
triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9, 32)
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. (Liber Exodus 9, 33)
Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : (Liber Exodus 9, 34)
et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)
Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo : (Liber Exodus 10, 1)