Fundar 403 Resultados para: Tunc
Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 5)
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
