Fundar 2474 Resultados para: Tor
a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes. (Prophetia Ezechielis 27, 28)
Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt. (Prophetia Ezechielis 27, 29)
Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. (Prophetia Ezechielis 27, 35)
Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 27, 36)
Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti, (Prophetia Ezechielis 28, 14)
In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)
Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 8)
Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. (Prophetia Ezechielis 32, 3)
Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. (Prophetia Ezechielis 32, 6)
Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)