Fundar 2474 Resultados para: Tor
Hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem: (Liber Ieremiae 51, 1)
et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 2)
Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)
Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)
et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus: (Liber Ieremiae 51, 23)
et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 24)
Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt. (Liber Ieremiae 51, 32)
Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem. (Liber Ieremiae 51, 35)
Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)
et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)
Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 53)
quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)