Fundar 20 Resultados para: Timet
Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. (Liber I Regum 18, 12)
Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)
Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. (Liber Psalmorum 24, 12)
Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. (Liber Psalmorum 111, 1)
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. (Liber Psalmorum 127, 4)
Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. (Liber Proverbiorum 14, 16)
Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. (Liber Ecclesiasticus 3, 8)
Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 17)