Fundar 1242 Resultados para: Tibi
Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)
Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)
Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. (Liber Isaiae 54, 14)
Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. (Liber Isaiae 54, 15)
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)
Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. (Liber Isaiae 57, 12)
Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. (Liber Isaiae 58, 11)
Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. (Liber Isaiae 60, 4)
Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi. (Liber Isaiae 60, 5)
Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)
Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)
