Fundar 2069 Resultados para: Testimonium Domini
quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. (Liber Iudith 13, 25)
Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. (Liber Iudith 13, 27)
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. (Liber Iudith 15, 11)
Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei. (Liber Iudith 16, 14)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. (Liber Iob 6, 4)
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. (Liber Iob 6, 14)
Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. (Liber Iob 9, 19)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)