Mosaico decorativo

Fundar 2069 Resultados para: Testimonium Domini

  • Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)

  • et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)

  • Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? (Liber II Samuelis 1, 14)

  • Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. (Liber II Samuelis 1, 16)

  • Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? (Liber II Samuelis 6, 9)

  • Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi. (Liber II Samuelis 6, 10)

  • Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. (Liber II Samuelis 6, 11)

  • Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, (Liber II Samuelis 6, 13)

  • Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. (Liber II Samuelis 6, 17)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina