Fundar 1263 Resultados para: Terra Sancta
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. (Liber II Samuelis 7, 9)
Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. (Liber II Samuelis 7, 23)
Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)
Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)
Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)
Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)
Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? (Liber II Samuelis 18, 11)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)
Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata: quoniam iratus est eis. (Liber II Samuelis 22, 8)
sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra. (Liber II Samuelis 23, 4)
et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. (Liber II Samuelis 24, 8)