Fundar 1457 Resultados para: Terra Gentes
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: (Liber Baruch 2, 11)
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos. (Liber Baruch 2, 13)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius. (Liber Baruch 2, 15)
Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris. (Liber Baruch 2, 21)
et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam. (Liber Baruch 2, 23)
dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam: (Liber Baruch 2, 29)
quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, (Liber Baruch 2, 30)
et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei, (Liber Baruch 2, 32)
et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis. (Liber Baruch 2, 35)
Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, (Liber Baruch 3, 10)
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? (Liber Baruch 3, 11)
non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. (Liber Baruch 3, 22)