Fundar 1457 Resultados para: Terra Gentes
In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: (Liber Ecclesiasticus 48, 16)
Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra: (Liber Ecclesiasticus 49, 16)
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: (Liber Ecclesiasticus 50, 27)
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes, (Liber Isaiae 2, 2)
Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)
Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)
Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)
Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus. (Liber Isaiae 6, 3)