Fundar 27 Resultados para: Teipsum
Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te. (Liber Ecclesiasticus 38, 9)
Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. (Evangelium secundum Lucam 4, 23)
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)