Fundar 162 Resultados para: Tamquam

  • Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? (Evangelium secundum Marcum 14, 48)

  • Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: (Evangelium secundum Lucam 18, 9)

  • tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. (Evangelium secundum Lucam 21, 35)

  • et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)

  • Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: (Actus Apostolorum 2, 3)

  • Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli. (Actus Apostolorum 6, 15)

  • Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. (Actus Apostolorum 7, 37)

  • Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est. (Actus Apostolorum 9, 18)

  • Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum. (Actus Apostolorum 23, 15)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina