Fundar 886 Resultados para: Suum
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 19)
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. (Liber I Paralipomenon 14, 2)
Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: (Liber I Paralipomenon 15, 3)
Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)
misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)
Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? (Liber I Paralipomenon 21, 3)
Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. (Liber I Paralipomenon 21, 27)
Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. (Liber I Paralipomenon 22, 6)
Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)