Fundar 3081 Resultados para: Sun
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)
Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. (Liber Iudith 9, 5)
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. (Liber Iudith 10, 7)
quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei, (Liber Iudith 11, 16)
Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. (Liber Iudith 14, 7)
Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium. (Liber Iudith 14, 12)
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. (Liber Iudith 14, 17)
Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. (Liber Iudith 15, 3)
Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. (Liber Iudith 15, 6)
Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. (Liber Iudith 15, 7)
Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. (Liber Iudith 15, 8)
Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. (Liber Iudith 15, 13)