Fundar 3081 Resultados para: Sun
Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. (Prophetia Zachariae 1, 21)
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? (Prophetia Zachariae 4, 4)
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? (Prophetia Zachariae 4, 11)
Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro? (Prophetia Zachariae 4, 12)
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 13)
Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ. (Prophetia Zachariae 4, 14)
Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi? (Prophetia Zachariae 6, 4)
Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ. (Prophetia Zachariae 6, 5)