Fundar 3081 Resultados para: Sun
Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. (Liber Iob 23, 14)
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. (Liber Iob 24, 1)
Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. (Liber Iob 24, 11)
Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. (Liber Iob 24, 13)
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. (Liber Iob 24, 23)
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: (Liber Iob 25, 5)
In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. (Liber Iob 26, 12)
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? (Liber Iob 26, 14)
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. (Liber Iob 28, 24)
Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. (Liber Iob 30, 14)