Fundar 3198 Resultados para: Sum
Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, (Liber Sapientiae 9, 17)
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. (Liber Sapientiae 12, 17)
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. (Liber Sapientiae 12, 23)
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. (Liber Sapientiae 12, 25)
Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)
Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)