Fundar 3198 Resultados para: Sum
Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus. (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)
Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Jerusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 32)
Et tres civitates, quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)