Fundar 328 Resultados para: Succedunt Saul Benedicens Dei
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. (Liber II Samuelis 1, 23)
Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro. (Liber II Samuelis 1, 24)
Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. (Liber II Samuelis 2, 7)
Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, (Liber II Samuelis 2, 8)
Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 12)
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)
Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)