Fundar 328 Resultados para: Succedunt Saul Benedicens Dei
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)
Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. (Liber I Samuelis 23, 8)
Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. (Liber I Samuelis 23, 9)
Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: (Liber I Samuelis 23, 10)
si tradent me viri Ceilæ in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. (Liber I Samuelis 23, 11)
Dixitque David: Si tradent me viri Ceilæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. (Liber I Samuelis 23, 12)
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus. (Liber I Samuelis 23, 14)
Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. (Liber I Samuelis 23, 15)
Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)
Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus: sed et Saul pater meus scit hoc. (Liber I Samuelis 23, 17)
Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti? (Liber I Samuelis 23, 19)
Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)