Fundar 341 Resultados para: Spiritus

  • Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)

  • Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)

  • in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: (Epistula I ad Corinthios 2, 4)

  • nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)

  • Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)

  • quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)

  • Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)

  • Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)

  • tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)

  • Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina