Fundar 341 Resultados para: Spiritus
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 47)
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. (Evangelium secundum Lucam 2, 25)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. (Evangelium secundum Lucam 9, 55)
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)