Fundar 341 Resultados para: Spiritus

  • Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: (Liber Sapientiae 7, 7)

  • Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, (Liber Sapientiae 7, 22)

  • humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. (Liber Sapientiae 7, 23)

  • O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)

  • Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. (Liber Ecclesiasticus 24, 27)

  • Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 34, 14)

  • In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. (Liber Ecclesiasticus 38, 24)

  • Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. (Liber Ecclesiasticus 39, 33)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina