Mosaico decorativo

Fundar 422 Resultados para: Spiritus Sanctus

  • Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus: (Liber Ieremiae 31, 23)

  • Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)

  • Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. (Lamentationes 4, 20)

  • Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: (Liber Baruch 2, 17)

  • Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)

  • Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. (Liber Baruch 6, 24)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: (Liber Baruch 6, 60)

  • Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)

  • Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)

  • Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)

  • Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, (Prophetia Ezechielis 2, 2)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina