Fundar 341 Resultados para: Spiritus

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)

  • Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. (Liber Genesis 7, 15)

  • Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, (Liber Genesis 45, 27)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)

  • Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. (Liber Leviticus 20, 27)

  • si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: (Liber Numeri 5, 14)

  • Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. (Liber Numeri 11, 25)

  • Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. (Liber Numeri 11, 26)

  • Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. (Liber Numeri 27, 18)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina