Fundar 1870 Resultados para: Spe
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 52, 3)
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 53, 5)
Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos. (Liber Psalmorum 53, 7)
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. (Liber Psalmorum 53, 9)
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: (Liber Psalmorum 54, 2)
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. (Liber Psalmorum 54, 9)
Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 54, 18)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. (Liber Psalmorum 55, 4)
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. (Liber Psalmorum 55, 5)
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: (Liber Psalmorum 55, 9)