Fundar 37 Resultados para: Sors
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. (Liber Sapientiae 5, 5)
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)
In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. (Prophetia Ezechielis 24, 6)
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. (Prophetia Ionae 1, 7)
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis. (Actus Apostolorum 1, 26)