Fundar 2806 Resultados para: Sit
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. (Evangelium secundum Lucam 1, 53)
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: (Evangelium secundum Lucam 1, 78)
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. (Evangelium secundum Lucam 2, 12)
Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. (Evangelium secundum Lucam 2, 16)