Fundar 1188 Resultados para: Sin
Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: (Liber Numeri 9, 1)
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. (Liber Numeri 9, 5)
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)
Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. (Liber Numeri 11, 15)
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, (Liber Numeri 11, 16)
Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. (Liber Numeri 13, 3)
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. (Liber Numeri 13, 22)
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos (Liber Numeri 15, 5)
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin: (Liber Numeri 15, 9)
