Fundar 78 Resultados para: Signa
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: (Actus Apostolorum 2, 19)
Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. (Actus Apostolorum 2, 43)
in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. (Actus Apostolorum 4, 30)
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)
Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. (Actus Apostolorum 8, 6)
Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. (Actus Apostolorum 8, 13)
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: (Epistula I ad Corinthios 1, 22)