Mosaico decorativo

Fundar 1447 Resultados para: Sicut

  • cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. (Liber Isaiae 58, 10)

  • Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui. (Liber Isaiae 59, 10)

  • sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet. (Liber Isaiae 59, 18)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? (Liber Isaiae 63, 2)

  • sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur. (Liber Isaiae 64, 2)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. (Liber Ieremiae 2, 36)

  • Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. (Liber Ieremiae 5, 27)

  • Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina