Fundar 1447 Resultados para: Sicut
Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum. (Liber Psalmorum 139, 4)
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. (Liber Psalmorum 140, 2)
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. (Liber Psalmorum 140, 7)
Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. (Liber Psalmorum 142, 3)
Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 142, 6)
Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt. (Liber Psalmorum 143, 4)
Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. (Liber Psalmorum 143, 12)
Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit. (Liber Psalmorum 147, 5)
Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? (Liber Psalmorum 147, 6)
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)