Fundar 203 Resultados para: Sermo

  • sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. (Liber II Paralipomenon 6, 17)

  • Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. (Liber II Paralipomenon 9, 5)

  • Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: (Liber II Paralipomenon 11, 2)

  • Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 7)

  • Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • Iste est ergo sermo quem facietis: (Liber II Paralipomenon 23, 4)

  • Placuitque sermo regi, et omni multitudini. (Liber II Paralipomenon 30, 4)

  • et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni. (Liber II Paralipomenon 36, 21)

  • Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. (Liber Esdrae 5, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina