Fundar 346 Resultados para: Septem Signacula
Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. (Liber I Samuelis 6, 1)
Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. (Liber I Samuelis 10, 8)
Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. (Liber I Samuelis 11, 3)
Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. (Liber I Samuelis 13, 8)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. (Liber I Samuelis 16, 10)
et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus. (Liber I Samuelis 31, 13)
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. (Liber II Samuelis 6, 12)
Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)
et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Urias Hethæus: omnes triginta septem. (Liber II Samuelis 23, 39)
