Fundar 1224 Resultados para: Sem
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)
Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
