Fundar 1224 Resultados para: Sem
Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. (Prophetia Osee 12, 6)
Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)
Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt. (Prophetia Amos 9, 13)
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)
Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste. (Prophetia Michaeae 2, 11)
et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)
Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum. (Prophetia Michaeae 6, 15)
Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. (Prophetia Nahum 1, 14)
Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? (Prophetia Nahum 3, 19)
Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. (Prophetia Habacuc 1, 7)
