Fundar 1224 Resultados para: Sem
et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. (Liber Esther 16, 16)
Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ. (Liber Esther 16, 24)
Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, (Liber Iob 4, 8)
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. (Liber Iob 5, 5)
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt. (Liber Iob 6, 18)
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. (Liber Iob 6, 19)
Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. (Liber Iob 9, 23)
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. (Liber Iob 10, 18)
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. (Liber Iob 10, 19)
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. (Liber Iob 10, 22)
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: (Liber Iob 13, 27)
