Fundar 1224 Resultados para: Sem
Quatuor quoque rotæ quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis. (Liber I Regum 7, 32)
In summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens cælaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. (Liber I Regum 7, 35)
Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum. (Liber I Regum 8, 13)
Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. (Liber I Regum 9, 5)
Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ. (Liber I Regum 9, 26)
Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. (Liber I Regum 10, 8)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. (Liber I Regum 10, 9)
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. (Liber I Regum 10, 22)
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. (Liber I Regum 11, 14)
et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. (Liber I Regum 11, 39)
Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens : (Liber I Regum 12, 22)
