Fundar 314 Resultados para: Saul

  • Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, (Liber I Paralipomenon 12, 1)

  • tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin. (Liber I Paralipomenon 12, 2)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: (Liber Psalmorum 17, 1)

  • cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos? (Liber Psalmorum 53, 2)

  • In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. (Liber Psalmorum 56, 1)

  • In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. (Liber Psalmorum 58, 1)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina