Fundar 388 Resultados para: Sapientia Hominum
Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)
Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos: (Liber Ieremiae 10, 12)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. (Liber Ieremiae 31, 27)
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum: (Liber Ieremiae 33, 5)
Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum. (Liber Ieremiae 49, 7)
Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos. (Liber Ieremiae 51, 15)
Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)
Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. (Liber Baruch 6, 50)
Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. (Liber Baruch 6, 51)
Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. (Prophetia Ezechielis 21, 31)
Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 42)
in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis: (Prophetia Ezechielis 28, 4)