Fundar 1277 Resultados para: Sanctus Terra
Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)
Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: (Liber I Paralipomenon 6, 55)
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 23)
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. (Liber I Paralipomenon 16, 31)
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? (Liber I Paralipomenon 17, 21)