Fundar 663 Resultados para: Sanctorum Dies
Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. (Liber Ecclesiasticus 30, 26)
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 11)
Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)
Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. (Liber Ecclesiasticus 33, 9)
Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)
Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, (Liber Ecclesiasticus 40, 2)
Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. (Liber Ecclesiasticus 45, 2)
Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)
An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)
et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. (Liber Ecclesiasticus 46, 15)